Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/24

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

20

DE CONSTANTIN SAPIENTJS.

VI. Non est itaque quod audax judices promissum, eujustibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis in hominem, aut tantam animi magnitudinem cadere ; sed si prodit in medium, qui dicat : « Non est quod dubites, air tollere se homo natus supra humana possit, an dolores, damna, ulcerationes. , vulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus adspiciat, et dura placide ferat, et secunda moderate ; nec illis cedens, nec his fretus, unus idemque inter diversa sit, nec quidquam suum, nisi se,

putet esse, ea quoque parte qua melior est. En adsum hoc vobis ^robaturus , sub isto tôt civitatum eversore, munimenta incussu arietis labefieri, et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente residere, et æquaturum editissimas arces aggerem crescere : at nulla machinamenta posse reperiri, quæ bene fundatum animum agitent. Erepsi modo e ruinis domus, et incendiis undique relucentibus, flammas per sanguinem fugi. Filias meas qui casus habeat, an pejor publico, nescio. Sol us, et senior, et hostilia circa me omnia videns, tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor ; . teneo, habeo quidquid mei habui. Non est quod me victum, victoremque te credas : vicit fortuna tua fortunam meam ! Caduca ilia et dominum mutantia, ubi sint