Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/116

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Q. CICERO DE PETITIONE CONSULATIJS AD M. TULLIUM FRATREM. I. Etsi tibi omnia suppetunt, qiiae conseqiii ingenio, aut usu homines , aiit diligentiâ possunt: tamen amore nostro non sum aibitratus alienum, ad te perscribere ea , quae mihi veniebant in mentem , dies ac noctes de petitione tua cogitanti : non ut aliquid ex iis novi adjicerem , sed ut ea , quae in re dispersa atque infinita viderentur esse, ratione et distributione sub uno adspectu ponerentur. Civitas quae sit, cogita, quid petas, qui sis. Propè quotidiè ad forum tibi descendenti meditatum hoc sit, novus sum, Consulatumpeto, Roma est. Nominis novitatem dicendi gloriâ maxime sublevabis. Sem- per ea res plurimùm dignitatis habuit. Non po- test, qui dignus habetur patronus consularium, indignus consulatu putari. Quamobrem , quo-