1 1 6 DE PETITIONE CONSUL ATUS. fortuna petitionis data est, quàm nuper homini novo C. Coelio ? Ille cum diiobus hominibus ità nobilissimis petebat , ut tamen in iis omnia pluris essent, quàm ipsa nobilitas : summa ingénia, sum- mus pudor, plurima bénéficia , summa ratio ac diligentia petendi. Tamen eorum alterum Coelius, etiam cùm multo esset inferior génère, superior nullâ re penè , superavit. Quare si faciès ea , quae tibi natura , et studia , quibus semper usus es , largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat , quae potes, quae debes,non erit difficile certamen cum iis competitoribus , qui nequaquam sunt tàm génère insignes quàm vitiis nobiles. Quis enim reperiri potest tàm improbus civis , qui velit uno suffragio duas in rempublicam sicas destringere ? lY. Quoniam, quae subsidia novitatis haberes et habere posses , exposui : nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur. Consulatum petis : quo honore nemo est, quin te dignum arbitretur; sed multi , qui invideant. Petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatis; atque ità summum, ut forti viro, diserto , innocenti, mul- to ille idem honos plus amplitudinis , quàm cae- teris afferat. Noli putare, eos, qui sunt eo honore usi, non videre, tu cum idem sis adeptus, quid
Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/126
Apparence