Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/134

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

124 DE PETITIONE CONSULATUS.

causae putent esse ad studium suffragationis ; nedùm ii , quibus saluti fuisti , quos tu habes plurimos , non intelligant , si hoc tuo tempore tibi non satisfecerint , se probatos nemini umquam fore. Quod cùm ita sit, tamen rogandi sunt, atque etiam in hanc opinionem addiicendi, ut, qui nobis adhuc obligati fuerint , iis vicissim nos obligariposse videamur. Qui autem spe tenentur, quod gehus hominum multo etiam est diligentius atque officiosius : iis fac, ut propositum ac paratum auxiliuin tuum esse videatur : deniqiie ut spectatorem te suorum officiorum esse intelligant diligentem : ut videre te plané, atque aniinadvertere, quantum a quoque pioficiscatur, appareat. Tertium illud genus est studiorum voluntarium , quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes propter quas quisque studiosus esse tuî videbitur , significandâ ergo illos pari voluntate, adducendâ amicitiâ in spem faniiliaritatis et consuetudinis confirmari oportebit. Atque in iis omnibus generibus judicato et perpendito, quantum quisque possit, ut scias, et quemadmodùm cuique inservias , et quid à quoque exspectes, et postules. Sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus , et municipiis gratiosi ; sunt diligentes et copiosi , qui etiam si anteà non studuerunt huic gratiae , tamen ex tempore elaborare ejus causa, oui debent aut volunt, facile