Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/136

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

dat126 DE PETITIONE CONSULATUS.

possunt. His hominum generibus sic inserviendum est, ut ipsi intelligant, te videre, quid à quoque exspectes ; sentire, quid accipias ; meminisse quid acceperis. Sunt auteni alii, quid aut uihil possunt, aut etiam odio sunt tribulibus suis : nec habent tantùni animi, aut facultatis , ut enitantur ex tempore. Hos internoscas videto ; ne , spe in aliquo majore positâ, praesidii parum comparetur. VIL Et quamquam partis et fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsâ petitione, amicitiae permultae ac perutiles comparantur. Nàm in caeteris niolestiis habet hoc tamen petitio commodi, ut possis honestè, quod in caetera vitâ non queas, quoscumque velis , adjungere ad amicitiam ; quibuscum si alio tempore agas ut te utantur, absurde facere videare ; in petitione autem nisi id agas, et cum multis, et diligenter, nuUus petitor esse videare. Ego autem tibi hoc confirmo , esse neminem ( nisi ahquâ necessitudine competitorum ahcui tuorum sit adjunctus ) à quo non facile, si contenderis, impetrare possis ut suo beneficio promereatur, se ut âmes, et sibi ut debeas : modo ut intelligat, te magni aestimare, ex animo agere, benè se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam ,