Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/140

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

i3o DE PETITIONE CONSUL ATUS.

navique versantiir, qiios per te, quos per communes amicos poteris siimere. Cura ut tuî cupidi sint : elaborato, appetito , allegato, summo beneficio te affici ostendito. Deindè habeto rationem urbis totius , collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum. Ex iis principes ad amicitiam tuam si adjunxeris , per eos reliquam multitudinem facile tenebis. Posteà totam Italiam fac ut in animo ac memoriâ tributim descriptam comprehensamque habeas : ne quod municipium , coloniam , praefecturam , locum denique Italiae ne quem esse patiare , in qifo non habeas firmamenti , quod satis esse possit. Perquiras etiam et investiges homines ex omni regione , eosque cognoscas, appetas, confirmes ; cures, ut in suis vicinitatibus tibi pétant , et tua causa quasi candidati sint. Volent te amicum, si suam à te amicitiam expeti videbunt. Id ut intelligant, oratione, quae ad eam rationem pertinet, abunde consequere. Homines municipales , ac rusticani , si nomine nobis noti sunt, in amicitiâ se esse arbitrantur : si verô etiam praesidii se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. Hos caeteri , et maxime tui competitores ne norunt quidem : tu et nosti , et facile cognosces :