Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/144

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

i34 DE PETIÏIOINE CONSULATIJS.

generis, et ordinis, et aetatis iitare. Nam ex eà ipsâ copia conjectura fieri poterit, quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. Hujus autem rei très partes sunt : una salutatorum, quùm domum veniunt ; altéra deductorum ; tertia assectatorum. In salutatoribus , qui magis vulgares sunt , et hâc consuetudine , quae nunc est, plures veniunt, hoc efficiendum est, ut hoc ipsum minimum offîcium eorum tibi gratissimum esse videatur. Qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere, et eorum amicis, qui illis renuntient , ostendito , saepè ipsis dicito. Sic homines saepè , quùm obeunt plures competitores, et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt , deserunt caeleros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Jàni illud teneto diligenter, si eum , qui promiserit , fucum (ut dicitur ) facere audieris, aut senseris ; ut te id audisse, aut scire dissimules ; si quis tibi se purgare volet, quod suspectum esse arbitretur, affirmes te de illius voluntate nunquam dubitasse, nec debere dubitare. Is enim , qui se non putat satisfacere , amicus esse nullo modo potest. Scire autem oportet, quo quisque animo sit, ut et quantum cuiquc confidas, constituere possis.