Aller au contenu

Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/160

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

tude r5o DE PETITIONE CONSULATUS.

quae adeptus es in Pompeio ornando, Maiiilii causa recipiendâ, Cornelio defendendo, excitanda iiobis sunt : quae adhuc habuit nemo , quin idem splendorem omnium , voluntatesque haberet. Effîciendum etiam illud, ut sciant omnes, Cn. Pompeii summam ergà te esse voluntaleni , et vehementer ad illius rationes, te id assequi quod petis, pertinere. Postremô tota petitio, cura, ut pompae plena sit, ut iliustris, ut splendida, ut popularis , ut habeat summam speciem , ac dignitatem, ut, etiam si quid possit , nec ^^ competitoribus tuis exsistat aut sceleris, aut libidinis , aut largitionis accommodata ad eoruni mores infamia. Atque etiam in hâc petitione videndum est, ut spes reipublicae bona de te sit , et honesta opinio. Nec tamen in petendo respublica capessenda est, neque in senatu, neque in concione ; sed haec tibi sunt retinenda ; ut senatus te existimet ex eo quod ità vixeris , defensorem auctoritatis suae fore ; équités romani , et viri boni et locupletes, ex vitâactâ, te studiosum otii ac rerum tranquillarum : multitudo, ex eo duntaxat quôd oratione in concione ac judicio popularis fuisti, te à suis commodis alienum non futurum. XIV. Haec mihi veniebant in mentem de duabus illis commonitionibus malutinis, quod tibi (rt) Si qui possit, ne competitoiibus , etc.