Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/30

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

20 SALLUSTII EPISTOLAE.

non probrum aiit flagitium obstat quo minus magistratus capiant ; quod commodum est trahunt, rapiunt ; postremô, tanquam iirbe capta, lubidine ac licentiâ sua pro legibus utuntur, Ac me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam victoriam, more suo, per servitium exercèrent : sed homines inertissumi, quorum omnis vis virtusque in linguâ sita est, forte atque alterius socordiâ domina,tionem oblatam insolentes agitant.

Nam quaeseditio autdissensio civilistottamque illustres familias ab stirpe evertit ? Aut quorum unquam Victoria animus tampraeceps tamqueimmodera tus fuit ? L.Sulla, cuiomnia invictoriâ legebelli licuerant, tametsi supplicio hostium partes suas muniri intelligebat, tamen paucis interfectis, ceteros beneficio retinere maluit, At, hercule, nunc cum Carbone, L.Domitioceterisqueejusdemfactionis, quadraginta senatores, multi praeterea cum spe bonâ adolescentes, sicuti hostiae raactati sunt : quum interea importunissima gênera hominum tôt miserorum civium sanguine satiari nequiverunt ; non orbi liberi, non parentes exactâ aetate, non gemitus virorum, non luctus mulierum, immanem eorum animum inflexit ; quin acerbius