Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/52

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

4a SALLUSTIl EPISTOLAE.

usus amplior est. Nam ferè his tempestalibus, alii jiidiciis publicis , alii privatis suis atque amicorum negotiisimplicatijhaudsanèreipublicaeconsiliisadfuerunt : neque eos magis occiipatio quam superba imperia distinuêre. Homines nobiles, cum paucis senatoriis quos additamenta factionis habent, quaecumque libiiit probare, reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit, fecére. Verum ubi numéro senatorum aucto, per tabellam sententiae dicentur, nae ! ilii superbiam suam dimittent, ubi iis obediendum erit quibus antea crudelissimè imperitabant.

Forsitan, imperator, perlectis litteris, desideres quem numerum senatorum fieri placeat, quoque modo is in multa et varia officia distribuatur ; et quoniam judicia primae classis mittenda putem , quae descriptio, qui numerus in quoque génère futurus sit. Ea mihi omnia generatim describere haud difficile factu fuit ; sed prius laborandum visum est de summâ consilii, idque tibi probandum : si hoc itinere uti decreveris, cetera in promptu erunt.

Volo ego consilium meum prudens maxumèque usui esse : nam ubicumque tibi res prospéré cedet, ibi mihi bona fama eveniet. Sed me illa magis