Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/60

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

5o SALLUSTII EPISTOLAE.

EPISTOLA SECUNDA.

Populus romanus pro vero antea obtinebat(i) régna atque imperia fortunam dono dare ; item alia qiiae per mortalîs avide cupiuntur : quia et apud indignos saepe erant quasi per lubidinem data, neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit id verum esse quod in carminibus Appius ait : Fabriun esse suae quemque fortunae. Atque in te maxumè qui tantum alios praetergressus es uti prius defessi sint bomines laudando facta tua quam tu laude digna faciundo. Ceterum uti fabricata, sic virtute parta quam uiagnà industriâ haberi decet : ne incuriâ deformentur aut corruant infirmata. Nemo enim alteri imperium volens concedit : et quamvis bonus atque clemens sit qui plus potest , tamen quia malo esse licet, formidatur. Id evenit quia plerique rerum potentes perverse consulunt ; et eo se muni- (i)