Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/88

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

78 .T. EXSUPERANTIUS.

tollendo virtuteni, effecit animos vulgi cupidos novitatis, in suiim excitando favorem adjuvantibus tribunis plebis. Nam eo tempore, inter patres et populum, studio dominationis, erant excitata certamina. Ita factum est ut, quasi in perniciem nobilitatis quam lacerabat injuriis, Marins novis extolleretur honoribus. Itaque comitiis consularibus, universus populus, qui ad eligendum convenerat, Marium consulem jussit ; et ereptâ Metello provinciâ, in Numidiam missus est. Is accepto consulatu quasi spolium victoriae superatis patribus ostentabat, apertèque se eorum potentiae profitebatur adversum. Sed cum militem novum scriberet, primum oinnium(i), capite censos cives, infidos atque inutiles duxit ad bellum ; ut hâc ratione, cum publico detrimento , populo gratiam redderet a quo speratos honores acceperat. Nam populus romanus per classes divisus erat, et pro patrimonii facultate censebatur. Ex iis omnes quibus res erat ad militiam ducebantur. Diligenter enim pro victoriâ laborabant, qui (2) ex libertate bona patriam defendebant. Illi autem quibus nullaeopes erant, caput suum quod solum possidebant, censebantur, et belli tempore (i)