Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/98

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

88 J. EXSUPERANÏIUS.

neribus, publiée privatimque largitus , cariis videbatur, ac publicae libertatis adsertor. Sed in Etruri littore commisso praelio , coeperat Lepidus esse siiperior, per armatam multitudinem qiiae, odio rerum Sullanaruni , se Lepidi partibus adplicârat. Sed Pompeius , de Galliâ rediens, non passus est Lepidi audaciam cum publias detrimentis impune bacchari. Nam fugientes ejus copias ac se implicantes festinatione formidinis , ita prostravit, ut majore numéro privatus in Sardiniam confugeret ; ut impedito commeatu, populum romanum fatigaret inopià, ac suas vires armis, copiisque et omni instrumento reficeret. Atque ibi contrario propraetore ( i ), variis praeliis gravibusque conflixit. Nam sollertissime tutando provinciam, effecit ut Lepidi consilia vana forent. Undique enim prohibitus et munitionibus ac civitatum expugnatione depulsus nequivit cogitata perficere. Ac dum multa parât , morbo gravi oppressus et mortuus est.

Cujus socius et administer Perpenna, ob delictum tanti facinoris supplicium timens, ex Sardiniâ in Hispaniam transvectus est, ac se Sertorio sociavit, qui tum romanis armis quassabat imperium. Nam hic Sertorius de Marii partibus fuit. Nam Norbano et Scipione consulibus, cum ex (i)