Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/37

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
34
mémoires

omnium nominibus dixit se non recordari, et tunc ipse qui loquitur vidi et audivit ut dixit quod dictus dominus episcopus reddidit dicto Poncio claves dicti castri de Captolio et castrum cum pertinenciis suis.

Item dixit quod tunc ipse vidit et audivit quod dictus dominus Poncius dixit dicto domino episcopo : Domine, vos reddidistis michi castrum meum et totam terram meam ; ecce hic sum vester pro isto castro et alia terra mea, et castrum de Captolio cum pertinenciis suis et terram ei inherentem dono vobis recipienti nomine ecclesie vestre Aniciensis tunc et in perpetuum, si contingat me mori absque heredo masculo ex meo corpore procreato, ita tamen quod si contingeret me mori superstite michi filia, quod vos et ecclesia Aniciensis eam maritetis et maritare teneamini et teneatur, et in signum donacionis predicte retraddidit tunc dicto domino episcopo claves castri de Captolio.

Requisitus qualiter scit predicta, dixit quod quia vidit et audivit et presens fuit ut supra testificatus fuit.

Requisitus si dictus dominus Poncius fuit condempnatus pro dicta excessu, dixit quod non aliter quod ipse sciat.

Requisitus in quo loco fuit facta dicta donacio a dicto domino Poncio dicto domino episcopo, dixit quod in castro de Captolio juxta portas castri de Captolio a parte exteriori.

Requisitus quo tempore fuit facta dicta donacio, dixit quod bene sunt XXX vel XXXV anni, et erat ut sibi videtur in tempore estivali.

Requisitus quis tenebat dictum castrum cum fuit sazitum, dixit quod quidam miles de Alvernia, qui vocabatur dominus Droguo, et quidam qui vocabatur Poncius Auzile.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia vidit et audivit quando dictus dominus episcopus dixit eis quod custodirent dictum castrum et etiam tunc temporis ipse vidit, ut dixit, ponere banneriam dicti domini episcopi in castro.

Requisitus si tunc temporis dictus dominus Poncius de Captolio habebat patrem, dixit quod non quia mortuus erat.

Requisitus qualiter scit quod esset mortuus, dixit quod quia tunc publice dicebatur.

Super secunda intencione requisitus, dixit quod in prima et nichil plus.

Super tercia intencione requisitus, dixit quod in prima dixerat et nichil plus dixit.

Item super sexta intencione requisitus, dixit ita verum esse ut in ea continetur.