Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/142

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

i32 DE PETITIONE CONSUE4TUS.

sine quo amicitia esse non potest. Neque id tamen satis est, tametsi magnum est, si non conseqiiatur spes utilitatis atque amicitiae , ne nomenclator solum, sed amicus etiam bonus esse videare. Ita cùm et hos ipsos , propter suam ambitionem , qui apud tribules suos plurimum gratiâ possunt, tuî studiosos in centuriis babebis : et caeteros, qui apud aliquam partem tribulium propter municipii, aut civitatis, aut collegii rationem valent, cupidos tuî constitueris, in optimâ spe esse debebis. Jàni equitum centuriae multô facilius mihi diligentiâ posse teneri videntur. Primùm cognoscendi sunt équités ; pauci enim sunt ; deindè adipiscendi ; multo enim facilius illa adolescentulorum aetas ad amicitiam adjungitur. Deindè habebis tecum ex juventute optimum quemque , et studiosissimum humanitatis. Tùm autem quod equester ordo tuus est , sequentur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentiâ, ut non ordinis solùm voluntate, sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas. Tàm studia adolescentulorum in suffragando, in obeundo, nuntiando , in assectando mirificè et magna , et honesta sunt. IX. Et quoniam assectationis mentio facta est, id quoque curandum est , ut quotidianâ cujusque