178 IN ÏOGA CANDIDA.
tentas sum, qiiâ duos consules designatos iino tenipore damnari vidimiis.
Atque ut istum omittam , in exercitu Sullano praedonem, in introïtu gladiatorem , in victoriâ quadrigarium.
Te vero , Catilina , consulatum sperare aut cogitare , non prodigium atque portentum est ? A quibus enim petis ? A principibus civitatis ? qui tibi, cùm L. Volcatius consul in consilio fuisset, ne petendi quidem potestatem esse voluerunt. A senatoribus ? Qui te auctoritate sua, spoliatum ornamentis omnibus, vinctum penè Africa^ nis oratoribus tradiderunt.
Ab equestri ordine ? Queni trucidasti. A plèbe ? cui spectaculum ejusmodi tua crudelitas praebuit, ut nemo sine luctu aspicere, sine gemitu recordari posset
.... Quod caput , etiam tum plénum animae et spiritiis , usque ab Janiculo ad aedem Apollinis , manibus suis ipse detulit. Quid tu potes in defensione tua dicere, quod illi ne dixerunt ? quae tibi dicere non licebit. Denique illi negare potuerunt , et negaverunt : tu tibi ne inficiandi quidem impudentiae locum reliquisti. Quare praeclara dicentur judicia tulisse, si , qui inficiantem Luscium condemnarunt , Catilinam absolverint confitentem. Is ergo negat, seignarum esse : cum etiam illi,