Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/190

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

.8o IN TOGA CANDIDA.

imperitos se homines esse, et si quem etiam iiiterfecissent , imperatori ac dictatori paruisse dicerent. Ac negare quoque posse : Catilinam verô inficiari non posse.

Hanc tu habes dignitatem , quâ fretiis me contemnis et despicis ? an eam, qiiani reliqiiâ vità es consecutus ? cùm ita vixisti , ut non esset lociis tàm sanctus, quo non adventus tuns, etiam cùm ciilpa niilla subesset, crimen afferret. Cùm deprehendebare in adulteriis ; cùm depreliendebas adiilteros ipse ; cùm ex eodem stupro tibi et uxorem, et filiam invenisti Stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit, caede nefariâ cruentavit ; diripuit socios, leges, quaestiones, judicia violavit. Quid ego , ut violaveris provinciam, praedicem , cuncto populo romano clamante , ac resistente ? Nam, ut te illic gesseris, non audeo dicere, quoniam absolutus es. Mentitos esse équités romanos, falsas fuisse tabulas honestissimae civitatis existimo ; mentitum Q. Metellum Pium, mentitam Africam ; vidisse puto nescio quid illos judices qui te innocentem judicarunt. O miser, qui non sentias illo judicio te non absolutum , verùm ad aliquod severius judicium et majus supplicium reservatum.

Praetereo illum nefarium conatum tuum, el