Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/42

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

32 SALLUSTII EPISÏOLAE.

tuo. Nam perindè omnes res laudantur atque appetuntur utearum usus est. Malitia praemiis exercetur, ubi ea demseris, nemo omnium gratuite malus est.

Ceterum avaritia bellua fera, immanis, intoleranda est. Quo in tendit, oppida, agros, fana atque domos vastat ; divina cum humanis permiscet ; neque exercitus, neque moenia obstant quo minus vi sua penetret ; famâ, pudicitiâ, liberis, patriâ atque parentibus cunctos mortales spoliât. Verum si pecuniae decus ademeris , magna illa vis avaritiae moribus vincetur. Atque haec ita sese habere tametsi omnes aequi atque iniqui memorent, tamen tibi cum factione nobilitatis haud mediocriler certandum est : cujus si dolum caveris, alia omnia in proclivi erunt.

Nam hi, si virtute satis valerent, magis aemuli bonorum quam invidi essent. Quia desidia et inertia, et stupor eos atque torpédo invasit, strepunt, obtrectant, alienam famam bonam suum dedecus existumant. Sed quid ego plura quasi de ignotis memorem ? M. Bibuli fortitudo atque animi vis in consulatum erupit. Hebes linguâ, magis malus quam callidus ingenio, quid ille audeat, cui consulatus maxumum imperium maxumo dede-