Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/44

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

34 SALLUSTII EPISTOLAE.

cori fuit ? An L. Domitii magna vis est, cujus nuUiim membrum a flagitio aiit facinore vacat ? Lingua vana, manus cruentae, pedes fugaces ; quae honestè nominari nequeant inhonestissuma. Unius tamen M. Catonis ingenium versutum, loquax, callidum, haud contemno ( i ). Parantur haec disciplina Graecoriim. Sed virtus, vigilantia , labos apudGraecos nulla sunt. Quippe, qui domi libertatem suam per inertiam amiserunt, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse ? Reliqui de factione sunt inertissumi nobiles ; in quibus, sicut in statua, praeter nonien nihil est additamenti. L. Posthumius et M. Favonius mihi videntur quasi magnae navis supervacua onera esse : ubi salvi pervenerunt usui sunt ; si quid adversi coortum est, de illis potissumum jactura fit , quia pretii minumi sunt.

Quoniam nunc , sicut mihi videor, de plèbe renovandâ corrigendâque disserui, de senatu quae tibi agenda videntur, dicam.

(i)