Aller au contenu

Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/54

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

cupido exercet, uti quocumque modo et quam primum respublica adjuvetur : libertatem gloriâ cariorem habeo , atque ego te oro hortorque , ne clarissumus imperator, gallicâ gente subactâ, populi romani summum atque invictum imperium tabescere vetustate ac per summam discordiam dilabi patiaris.

Profecto, si id accidat, neque tibi nox neque dies curam animi sedaverit, quin insomniis exercitus, furibnndus atque amens alienatâ mente feraris. Namque mihi pro vero constat omnium mortalium vitam divino numine invisi , neque bonum neque malum facinus cujusquam pro nihilo haberi ; sed naturâ diversa praemiabonos, malosque sequi. Interea forte ea tardius procedunt : suus cuique animus ex conscienciâ spem praebet. Quod si tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent : O Caesar ! nos te genuimus, fortissumi viri, in optumâurbe, déçus praesidiumque nobis, hostibusterrorem. Quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus : patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissumam ; praeterea bonas artes, honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belH. Pro his amplissumis beneficiis, non