Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/56

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

46 SALLUSTII EPISTOLAE

flagitium a te , neque malum facinus pelimus ; secl iiti libertatem eversam restituas. Quâ re patratâ, profecto per gentes omnes fama virtutis tuae volitabit. Namque hâc tempestate, tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est : si vero urbem amplissumam nomine, et maxumo imperio, prope jam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis major in terris fuèrit ? Quippe si morbo jam aut fato huic imperio secus accidat ; cui dubium est quin orbem terrarum vastitas, bella, caedes, oriantur ? Quod si tibi bona lubido fuerit patriae, parentibus gratifi candi , postero tempore, republicâ restitutâ, gloria super omnîs mortalis agnita, tuaque unius mors vitâ clarior erit(i). Nam viyos interdum fortuna, saepe invidia fatigat : ubi anima naturae cessit , demtis obtrectationibus , ipsa se virtus magis magisque extollit.

Quae mihi utilia factu visa sunt quaeque tibi (i)