Aller au contenu

Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/62

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

52 SALLUSTII EPISTOTAE.

tiores putant, qiio illi quibus imperitantnequiores fuére.

At contra id eniti decet , quum ipse bonus atque strenuiis sis , uti qiiam optumis imperites : nam pessumiis quisque asperrumè rectorem patitur. Sed tibi hoc gravius est quam ante te omnibus, armis parta coniponere. Bellum aliorum pace moUius gessisti ; ad hoc, victores praedam petunt victi cives sunt. Inter bas difficultates evadendum est tibi , atque in posterum firmanda respublica, non armis modo neque adversum hostes , sed , qaod multo magis muhoque asperius est, bonis pacis artibus. Ergo omnes magna mediocrique sapientiâ, res hue vocat quae quisque optuma potest ut dicat.

Ac mihi sic videtur, qualicumque modo tu victoriam composueris, ita alia omnia futura ; sed iam quo meUus faciUusque constituas, paucis quae me animus monet, accipe.

Bellum tibi fuit , imperator, cum homine claro, magnis opibus, avido potentiae, majore fortunâ quam sapientià ; quem secuti sunt pauci per suam