Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/66

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

56 SALLUSTII EPISTOLAE.

Igitur, quoniam tibi victori de bello atquepace agitandum est , hoc ut civiliter deponas , illa ut quam justissima et diuturna sit ; de te ipso primum quia compositurus es , quod optumum factu est existuma. Equidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba quam diuturna arbitror ; neque quemquam a multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat ; eam vitambelr lum aeternum atque anceps gerere , quoniam neque adversus neque ab tergo aut lateribus tutus sis, semper in periculo aut metu agites. Contra qui benignitate et clementiâ imperium temperavêre, his laeta et candida omnia visa ; etiam hostes aequiores quam aliis cives.

An qui me, his dictis, corruptoremvictoriaetuae, nimisque in victos bona voluntate praedicent ? sci-Hcet quod ea quae in externis nationibus , naturâ hostibus, nosque majoresque nostri saepe tribuêre, ea civibus danda arbitror ; neque barbaro ritu, caede caedem, et sanguine sanguinem expiandum. An illa quae paullo ante hoc bellum, in Cn. Pompeium , victoriamque Sullanam increpabantur, obiivio abstulit ? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item, non armatos, neque in praelio, jure belli, sed postea supplices per summum scelus